

Epistola ad Galatas*
Caput 3: Versus 26
Omnes filii Dei estis per fidem.Nos Judaei tempore fidei paedagogum deseruimus: quia omnes vos gentiles, qui non habuistis legem, estis filii. Quod ergo vestro exemplo deseruimus, vos accipitis? Quasi diceret: Non debetis hoc facere.In Christo Jesu.In institutione Christi, et ad similitudinem mortis ejus.